Cantabrigiœ Nov-Anglorum in Comitijs Academicis habita postrid: Idus Sextilium. 1677.
QUOD felix faustumque sithuic cœtui, totique Reipublicæ Literariæ convenimus hodiè frequenter (Auditores Ornatissimi) Stativas hasce Ferias
Musis & Minervæ quasi sacras, more Majorum, ut agamus alacres, Festumque Diem, Comitijs Academicis præstitum, scholasticisque brabijs distribuendis dictum ac destinatum, ut, Anniversario planè Ritu, quaque par est solennitate, Celebremus. Neque profectò quemquam è vobis adeò Invenustum esse credibile videtur, aut tàm aversum à Musis, et à bonis Gratijs alienum; ut, nescio quo fanatico furore percitus, Laudabile reprehendat institutum, aut hujusce Scholasticam Diei Celebritatem carpat ac sugillet, receptamve passim Terrarum, ubi vigent bonæ Literæ, consuetudinem Cynicè aversetur, aut limis et infestis Oculis solennia Comitiorum intueatur. Quid enim æquius, obsecrovos, esse potest, aut rationi magis consentaneum, quàm ut Academici suas habeant Ferias, sua peragant Comitia? Quæ quidem rebus Literarijs non parùm splendoris accersunt, atque adeò Majestatem quandam adferunt illis haud exiguam, Vigoremque Iuvenilium Ingeniorum excitant, quo currant alacrius, et studia spatiaque Academica feliciùs ex voto conficiant. Prudentissimè profectò constitutum est à Majoribus Nostris, ut Ingenui Adolescentes decurso spatio stata Lege definito, redditáque perfectuum suorum ratione amplissima, pro eo atque meriti sunt, premio donentur, Gradibusque Academicis ac Titulis Honorarijs exornentur. Et quidem Oppidò Paucos reperiri censeo, qui à Comitijs et Gradibus Academicis usque adeò videntur abhorrescere; nisi qui cum ipsa institutione Academica tacitas et occultas saltern, si non indictas & apertas exerceant inimicitias, ipsisque Artibus ac Scientiis, capitale bellum indixerint; non tàm Eruditionis Insignia, quàm Eruditionem ipsam [30] aspernati. Sunt autem hæ Solennitates in Gradibus conferendis Anniversariæ, tàm ex usu Reipublicæ, quàm Artium Candidatis et Studiosorum Coronæ cum-primis gratæ et Iucundæ. Neque Vitio dandum est Ingenuis Adolescentibus, si veræ Laudis gustum habeant, & Comitialem agitare diem tali concessu ac frequentia decoraturn prægestiat quotannis eorum animus, Illustrisque Senatûs Academici Testimonio palam aveat ornari. Est enim æqua et honesta (quomodo mihi persuadeo) postulatio, justaque expectatio, ut per Templum Virtutis pateat aditus ad honoris Ædem. Sitque Honos Academicus Virtutis Academicæ Præmium, quo Bonarum Literarum Candidati ad cursum felicitèr initum, strenuè conficiendum calcar admoveatur. Quamobrem ex æquo et bono fecistis (Auditores Optimi) remque pergratam Academicis, quod tanta frequentiâ quasi gregatim convolastis, hodiè, vobisque eo nomine se plurimum debere, prout ingenuos addecet, ingenuè profitentur.
Verumenimverò, ut audactèr eloquar, et liberè fatear
quod res est, hæc ipsa Comitia, sint licet Academicis exoptatissima perque jucunda; mihi tamen ipsi non mediocritèr molesta sunt et injucunda. Quanquam enim mihi frequens aliàs conspectus vester esset multò jucundissimus, adventusque Longègratissimus; tamen permulta sunt, uti nunc se res habent meæ, quæ minùs gratam ac Laetabilem reddent frequentiam hodiernam.
Quartus jam recurrit Annus quo Præsidis Vicariæ Partes in Comitijs Academicis obeundæ mihi mandatæ sunt; quartaque hodiè vice redit mihi (proh Dolor!) apud vos perorandi Labor Anniversarius. Haud scio verò an aliquis Quartanæ febris, ex quâ diutissimè Laboravi, Paroxismus me magis afflixerit, quam Quarta hæc Oratio nimis exanguis, arida,
Valetudinariaque, quam nunc auspiciis nescio sanè quibus ingressus sum. Totus equidem haud secus atque in accessione febris alicujus, cohorrui, rigui, contremui, dolui capite, vigilavi, noctes turbulentiùs et Laboriosiùs transegi, æstu quodam sum jactatus, nonnunquam mente quasi motus, deliranti non absimilis D. Curatores inclamavi Ve-[31]hementiùs, et incivilius aliquando fortassis illis sum oblocutus, quod me in talem ægritudinem conjecissent: quòque magis appetebat tempus Comitiorum, eò magis exacerbata sunt omnia; Morbus invaluit, deterius indies habui me, nihilque proprius est factum quam ut animam agerem quoties hodierni pensi mihi in mentem venerit. At verò Dies hie revera Criticus est et Decretorius (quemadmodum Loqui amant Hypocratici.) Quam autem Κρίσιν Paroxismi plus quàm Febrilis, Oratorij scil: habiturus sim (secundi an sinistri Iudicij) nondum intelligo; spero tamen Salutarem, siquid ex Sudore quo totus diffluo juxta Medicorum Placita possim ex vero conjectare. Quodsi Paroxysmus hie qui jam ad statum ac vigorem summum sensim increvit, se remiserit ac discesserit, confido me Βοήθημα προφυλακτικὸν invenisse, quo me possim in posterum adversus hujus Oratioriæ Febris impetum ac insultum præmunire. Tandemque aliquando Medicum Celeberrimum, eximium scil. Iohannem Rogersium à Dom. Curatoribus accersitum esse Gratulor, qui morbo huic Comitiali, si placet, Academico, quocum ab aliquot annis male sum conflictatus, remedium præsentaneum et efficacissimum adhibere poterit; sin est autem ut mei nolit Ille misereri, nisi mutatio Cæli Solique Levaminis contulerit, actum planè de me erit, cui adeò exhaustæ sunt Oratoriæ vires, ut Paroxysmum alterum Comitialem sustinere nequeam. Adeò obtusi Ingenij Thraces fuisse perhibentur, ut numerando quaternarium transcendere non potuissent. Ex eo quoque me genere profiteer esse; qui meam omnem Supellectilem, totamque vim Oratoriam adeò exhauserim, effuderim, absumpserim, ut inopem me prorsus, et effœtum quarta reddiderit Oratio, neque mihi suppetat amplior, & alia vice dicendi facultas. Illi quaternarium numerando transcendere nonpotuerunt: Ego verò quaternarium declamando supergredi vix potero.
Quinetiam mallem Ego (si mea mihi daretur Optio) Vitam agere quietam et tranquillam, solitariam et umbratilem,
procul à tumultu, remotus à strepitu, quo jam personant omnia. Solitudinem et Secessum quærunt, hie animi Languor, hæc Corporis infirmitas. Nullam Scenam mea desiderat Ambitio, neque tali Theatro dignum Academico me Iudico. De Bione quodam Borysthenide meminerunt Historiæ, quod cum Auditorum multitudine delectaretur, ne quidem Nautis. Rhodien-[32]sibus persuadere dubitarit, ut mutata Veste Braccis Nautis exutis, Contisque abjectis, sese in scholam sequerentur, et subsellia vacua complerent. At Ego vacua subsellia desidero potiùs quàm referta, vel Doctissimis Auditoribus. Narrant Authores Pontificii (fides per me sit penes istos Nugivendos) Divum suum Franciscum (quem Semidei cujusdam habent Loco) Fratres suos et sorores, sicuti compellare solitus est Muscas, Aves, Oves, Asinos, Discipulos Obsequentissimos habuisse. Quàm Vellem nullos prorsus aut certè tales hodiè mihi contigisse Auditores! Neque tàm raderent et offenderent aures meas Avium garritus, Apium Rombus, Muscarum Cantillatio, Ovium Balatus, Asinorum Ὀγκηθμὸς tametsi suas simul emitterent ac miscerent in Auditorio meo Voces gratissimas; quàm terret Oculos aspectus vester, Auditores, ut Animalia nimium Rationalia, Viros scil: perspicaces, eruditos & peracutos non possum non revereri: Qui si quem solœcismum admisero, si forte Caput meum ad Prisciani Pluteum allisero, si quæ Verba Latina Gallicè Sonuero, neque Quantitătem Sy[l]labărum curavero, si vel inopia verbi Lapsus fuero, siquid usquam inter dicendum deliquero, me protinus ἐπαυτοφώρῳ deprehensum Censoria virgula corrigetis. Vellem equidem, Auditores, ut et Academia nostra Dignitatis suæ Splendorem usque retineat, Comitiorum Solennitas pro more celebretur, Gradibusque suis Harvardinates et Insignibus pro merito quisque suo gaudeant. Gravitèr tamen et acerbè tuli neminem extra me unum inveniri, qui Præsidis munus (mihi quidem quæ mea est imbecillitas nimium Operosum, nimium Onerosum) sustineret ac obiret. Sed quoniam mihi Casus nimium infestus, ita tulit, ut hoc à me contenderunt ij qui apud me et Amicitia et Beneficiis, et Dignitate, plurimum possunt; Veritusque sim ne si cervicem meam huic Oneri subducerem, omninò deserta foret hodierna Præsidis Provincia: faciam Ego quod potero, feram ut potero; Querelasque omnes mihi prorsus inutiles, ingratas Auditoribus abscindere conabor. Quod mihi tamen est difficile factu. Cum omne Invalidum sit Natura Querulum, [33] Recreat me tamen, et maximè reficit, quod nactus sim benevolos et benignos Auditores, quos non minùs animi candore singulari, quàm acumine atque judicio valere censeo. Neque verò (quæ vestra est æquitas et humanitas) ab Homine Valetudinario, atque aliàs plus satis occupato, aliquid elaboratum et exquisitum, aut Otij miracula requiretis.
Quod igitur in omni vitâ hominum, omnique genere Officij est primum, ut Deo Opt. Max. de beneficijs divinitùs concessis et acceptis gratias agamus immortales:
Id Ego mihi hodiè Video jure ac meritò esse faciendum. Quæ verò tanta potest existere Ubertas Ingenij? Quæ tanta dicendi Copia, quâ quisquam possit ea vel percensere numerando? quæ magnitudo gratitudinis et observantiæ, tot tantisque beneficiis respondere potuit? Immensum quiddam et Infinitum est, quod Luminum et Miserationum Patri debemus; Cui in totum acceptum referimus, quod ex superioris Anni Caligine Lucem aliquam in Republ: tandem respicere comperimus, et Salutarem Illius Gratiam, supra quam cuiquam Credibile esset, experti sumus. Ille, Ille est nobis qui afflictis et jacentibus Salutiferam Dextram porrexerit, qui nos à desperatione ad spem, ab exitio ad salutem revocârit. Illius ope perfectum est, ut in immanium et Barbarorum Hostium Caput Nefarium Consiliorum recideret Eventus. Illi profectò Ubertas Agrorum, frugum copia, Spes Otij, tranquillitas animorum, Lucida quædam Intervalla quietis, respirandi spatium aliquod, si non fida pax et explorata in solidum tribuenda sunt. Ab isto bonitatis omnis fonte perenni, Nobis omnia bona profluxerunt. Inter assiduos quidem armorum Crepitus aliquandiu versati fuimus, atque etiamnum aliqua ex parte versamur. Ita Divinæ Majestati visum est, Liberos suos atrociùs delinquentes severius excipere, atque animadversione justâ, infra tamen meritum castigare. Commeriti sunt hoc. Corrupti nostri mores, Morbusque ille (sicuti videtur) ex quo Laboravimus, gravior erat, quàm ut Levi Pharmaco sanari possit. Quàm benè dictum fuerit, pro peccato magno paulum supplicij satis esse Patri abundè sumus experti. Quamvis enim nondum funditùs extir-[34]patæ sunt Belli Radices, aut recisa Seminaria, sed revivis[c]ere atque repullulare pestis ilia videatur, quasi nobis res esse cum Excetra aut Hydra ilia Lernea, quam Hercules immenso Labore confecisse dicitur; Nihilo tamen seciùs, non tàm Humanis Consiliis freti, quàm Divina Benignitate nixi, confidimus fore tandem, ut retuso Barbarorum, quos nunc patimur Hostes acerbissimos, furenti impetu, Caudisque Titionum fumigantium vel exustis vel restinctis Belli perquàm Calamitosi nihil sit reliquiarum.
Pæniteat nos tandem Graviorum in Deum admissorum; Revertamur ad ipsum percussorem nostrum, ad illius Clementiam supplicitèr, et serio confugiamus, cultuíque Divino nimiùm neglecto violatoque nos in totum conferemus;
eumque Statorem fore, sine dubio, Sospitatoremque Reipublicæ nostrae, non temerè creditur, comperiemus. Cum Numæ Pompilio aliquando annunciaretur Hostes ingruere, subridens, respondisse fertur, at Ego Rem Divinam facio. Dispudeat obsecro, tantam illi fuisse fiduciam in Dijs suis Commentitiis et stercoreis, Cultuque, cui vacabat, planè Diabolico, nos autem Deo vero Diffisos, non seriam ad Eum (Cujus in Clementia paratissimum est Perfugium) conversionem meditari, totamque spem in his rebus dubiis, et in hâc Inclinatione Temporum, in Illius Gratia Benevolentiáque reponere. Quod nisi fecerimus, profectò nobis Ictus aliquis novæ, graviorisque quàm hactenus accepimus, Calamitatis est Metuendus, quern neque repellere neque declinare valeamus.
Et quidem Sole Meridiano clarius apparet,
Deum Librâsse semitam Iræ suæ, quasi plagam bonis Insanabilem, ac mortiferam jamjam inflicturus esset, atque ad incitatissimam rerum omnium Conversionem, adeoque ad Ruinam Reipub: nostræ viam sibi munire videretur; Quid enim opus est portentis aliis ac Prodigiis, mutationum ac Miseriarum publicarum prænuntiis? Cum prodigiosa ilia atque haud ita pridem in Ecclesia notissima, non tantùm Dominico Die, sed etiam interea dum sacra de more summa cum Religione peragebantur, apperuit inauspicatò, seque dedit tanquam Medusam aut Gorgonem aliquem, in terrorem spectatoribus esse possit vice Cometæ μελανώπου, seu Stellæ vagæ prorsus [35] et Erraticæ, non Barbatæ quidem, sed tamen Crinitæ, Capillatæque, dira quædam portendentis, nisi malum omen avertat Deus propitius. Quid? quod Hæreticorum omnium Ἁιρετικώτατοι nequissimi effraenatâ quidem audaciâ, atque aperto quodam furore grassentur, et latius indies serpat Hæreseωs Contagio (quæ nihil aliud est quàm Pestis Reipublicæ, religionis Labes, Legumque omnium bonarum Bustum quoddam) quasi Nov-Anglia tandem foret omnium Hæreticarum Sordium colluvies ac Sentina putidissima. Talpâ quidem cæcior esset, qui non advertit, qui non advertit, ilia Hæreseωs monstra ac prodigia teterrima esse Divini Furoris exundantis Indicia certissima. Neque verò de nihilo est, tot eximios viros, fide et animo in Rempublicam singulari, militari fortitudine præstantes, sive fortiter dimicantes, sive hostium insidiis exceptos ac interclusos, occubuisse. Neque silentio aut sicco pede præterire possum, tot eorum acerbissima Funera, qui sacris publicis in Ecclesiis præfuerunt.
Amisimus Pientissimum ilium Senem, Clarissimum Parkerum,
Reverendum juxta ac Pium Fiskum, Desideratissimum illum Virum Iohannem Reynerum nuper Ecclesiæ Doverensis Pastorem Dignissimum, hujusque Academiæ Alumnum. Neque reticendum est, magno quidem esse nos in dolore, vel mærore potiùs, quern ex inopinato atque immaturo obitu Samuelis Danforthi, hujus Academiae Socij Lectissimi, recens accepimus. Quid enim magis flebile est, aut ad Dolorem concitandum efficacius, quàm talem Iuventutis nostræ florem delibatum, in ipso Iuventutis suæ flore præcisum esse? Summo quidem Dei arbitrio est à nobis avulsus ætate primâ, sed quam (pro singulari gratiâ quam ei admensus est Me Largitor omnis gratiæ) pietatis Studio, profectuque in bonis Literis, ultra Senectutem plurimorum perduxerat. Verumenimverò ita Deo visum est illi vitæ curriculum circumscribere; [36] Nobisque Vermiculis supra Terram reptantibus Divino Consilio nefas esset obstrepere, summoque Numini dicere, Quid feceris?
Nolo diutiùs in hoc Argumento flebili versari, ne funebrem Orationem habere videar, aut Lugubri sermone Feriis Academicis tenebras quasdam obducere,
vel ab instituto sermone Longius vagari. Gratulamur igitur quemadmodum facere instituimus, Reipubl. suum statum, hue usque summo Dei beneficio conservatum. Vellicent alii, si libet, Rerum Publicarum præsentem statum, ac procurationem, qui presentium pertæsi, atque haud scio quo fastidio ducti, novas res in hoc tempore parturiunt, quique in ipso Libertatis sinu nati & educati nesciunt quàm pretiosa res sit Libertas. Nos verò grati esse eum velimus erga Deum, qui Reipublicæ, Scholis et Ecclesiis Patres dedit Nutritios; Gratulamur Reipublicæ suo[s] Magistratus, quibus aqua minus atque igni carere possumus.
Tibi quoque, Honoratissime Vir D. Leverette, qui Principatum obtines in Republ. nostrâ, Valetudinem aliquâ ex parte restitutam, atque [e] morbo gravissimo recreationem
aliquam vehementèr gratulamur. Tibíque quâ. par est animi submissione gratias agimus, quas possumus maximas, quòd Hodierna tua presentia, qua tu (quæ tua singularis est humanitas) Comitia nostra cohonestare dignaris, et quo Gradus Academicos habeas loco, et quàm sis erga Academiam hanc animatus clementèr et benignè testatum facere volueris. Cæteris quoque Magistratibus plurimùm Honorandis, non Reipubl. tantùm sed Academiæ quoque Curatoribus et Conservatoribus eximiis, gratias habemus Maximas. Neque Divinæ benignitati solvendo esse possumus, qui tales Duces ac Ductores publicos Reipublicæ dederit.
Dici quoque non potest quantoperè gaudeamus Integerrimum Virum D. Gookinum in pristinum sive gratiæ sive honoris sedem
reponi. Nescio profecto quid tantoperè deliquerit, aut quid causæ fuerit, cur esset à. publicis [37] rebus anteà summotus, nisi populo concitato sic esset visum. Quâ in re illud nimio plus quam oporteret, esse verum, sumus experti, sic esse vulgum, ut ex veritate pauca, ex opinione multa æstimet; multitudinemque pessimam optimè de se benè mentis Viris gratiam referre solitam esse. Neque tamen inficias imus Eximium ilium Virum ad gratiam popularem aucupandam parùm admodùm sive natura factum esse, sive usu atque industria fictum ac formatum videri. Non ille se venditat popularem, quemadmodum nonnulli Duces et Signiferi, quorum animos novimus ac Spiritus Tribunitios; qui quasi suis Superciliis, Respublica tanquam Atlante Cœlum niteretur, solos se populares haberi volunt, et quidem in perniciem Populi, re vera populares esse non diffitemur. Quodsi hoc sit esse (non ostentatione sed veritate) popularem, populi utilitati magis consulere quam Voluntati, D. Gookinus profectò animum habet verè popularem. Cujus equidem in Locum unde deciderat quâ. Magistratûs qua Curatoris Academiæ, Restitutionem Vobis, Nobisque gratulamur, ut Deo gratam, ita Reipubl. faustam ac felicem. Næ Ego Invenustus admodum essem ac Ingratus, si nullam prorsùs haberem rationem Absentium reipubl. causâ, Virorum omni Laude, prædicatione, memoriâque Dignissimorum, Guilielmi scil: Stoughtoni, Petrique Bulklæi, qui Commodorum suorum obliti, Reipublicæ salutem rationibus suis prætulerunt: Digni profectò, qui non tantùm Reipublicæ, sed etiam Ἐκκλησιῶν Ἀπόστολοι, καὶ Δόξα Χριστοῦ nuncupentur. Quorum alter, nunquam satis Laudatus, in administranda Republicâ fidelem jam aliquandiu navavit operam: Alter verò, et quidem merito suo, summo jam tandem consensu in Collegium ac Ordinem Senatorium est cooptatus. Sospitet Illos Deus O.M. Cœptisque pulcherrimis aspiret, ut quod aggressi sunt, felicem habeat exitum, brevíque prosperum Illis reditum effusè gratulemur. Faxit Ille consiliorum Huma-[38]norum, Cordiumque Moderator Summus ac Omnipotens, ut in oculis Regis nostri Serenissimi gratiam inveniant, sitque ut Ros Super Herbam, aut densa Nubes pluviæ serotinæ, ita Nobis, Illisque Clementissimi Principis Benevolentia.
Porrò gratulamur Ecclesiis suos Presbyteros, Eruditos, Pios, Reverendos, atque etiamnum tot Patres admodum Colendos (primi quidem, ejusque apud Nov-Anglos Aurei Seculi Charas Reliquias) superesse gratulamur:
quorum reverendam canitiem, Coronam quidem Ornatissimam, et Veneranda Capita suis quasi floribus Amygdalinis conspersa, vel cernere volupe est. Permulti quidem Clarissimi Nominis apud nos, ac Immortalitate digni Viri (proh Dolor!) ex humanis demigrârunt: Perque mirum videtur, qui plerosque omnes ad se excivit, Deum O.M. etiam reliquos, qui adhuc supersunt, Viros, Nestoreis Annis dignissimos, propter ἀχαριστίαν nostram, ad unum Omnes nondum abstulisse. Verum Summo Dei beneficio Superstitem etiamnum habemus Reverendissimum Whitingum, candidissimo Ingenio, priscis moribus, antiquâ fide, quantivis pretij Virum, non minus Eruditione, quàm Pietate Clarissimum; qui ante Annos duo de triginta Comitia Academica, in quibus Ego Baccalaureus Artium renunciatus eram, Oratione omni Elegantiarum genere Instructissimâ, adeò Polita, Florida, Venusta, ut nihil supra, cohonestare dignatus erat: quod Ego summæ; Gratitudinis ergô hodiè commemorandum esse duxi. Habemus etiamnum Clarissimum Cobbetum, qui pro singulari sua Eruditione, Iudicio, Acumine, Pietate, Dominatur in Concionibus, Luctatur (tanquam Israel aut Elias alter) in supplicationibus, meritòque Malleus audit Fanaticorum: Quern Catabaptistarum Lateri Lethale vulnus infixisse, quis est qui non intelligat? Habemus usque adhuc Eliotum Pientissimum, qui hoc sibi præter cæteros pecu-[39]liare vindicavit, ut in Convertendis Indis sedulam ac fidelem operam præstiterit, Deo dubio procul omni Longè gratissimam. Quod si Consilij sui Successus et Eventus Expectationi sive suæ, sive aliorum non adeò satisfecerit, tamen Integerrimi Studij ac Operæ benè Navatæ præmium Laborumque immensorum à Deo mercedem cumulatissimam reportaturus est. Neque de Laudibus Elioti, qui primus apud Nos Conversionis Indicæ fundamenta jecerit, ulla unquam ætas conticescet. Habemus etiam per Dei gratiam Gravissimum Shermannum solidi et subacti Iudicij Virum, Cœlestium contemplationi addictissimum: qui quidem Singul[ar]i quadam ac inimitabili facundiâ, et flumine quodam Orationis Aureo, Cognomen (si quis alius) Chrysostomi meritus est, cujus ex ore Melle dulcior profluit Oratio; quíque Auditores suos quasi de Lingua revinctos trahere videtur quocunque voluerit. Cui tamen Conciones politas, solidas, succi plenas et Nervorum saturas, non in Labris, sed in Corde natas esse res ipsa Loquitur.
Tempus profectò me deficeret prius quàm Oratio,
si singulatim Laudes Cæterorum, omni Laudum præconio dignissimorum animus esset expromere; quorum nomina Reverendissima commemorare gestit Oratio mea. Neque tamen consultum duxi me totum in Laudes Singulorum effundere conari: quia difficile esset non aliquem, Nefas prope quenquam præterire. Verum, quos Honoris causâ nominavi, Curatores sunt Academiæ Reverendissimi, Iíque natu Majores, ac Longius ætate provecti, quam Cæteri. Nequis aegrè ferat, ac contumeliæ Loco ponat se à me præteriri.—O Felices Nov-Anglos, bona si sua norint!
At, At! Nescit Populus Nov-Anglicanus se Deo immane quantum hoc nomine debere quidem, quod Presbyteros Eruditione, Pietate, Prudentiâ, vigilantiáque conspicuos donârit. Quos neque eo quo par est honore prosequitur, neque digna talibus Operariis mercede (quam Διπλῆν τιμὴν,
[40] Honoraria quasi diceret Alimenta, nuncupat Apostolus) remunerantur. Φεῦ Ἀχαριστίας! Domitius Nero, durante suo Quinquennio πολυθρυλλήτω, cum de supplico cujusdam capite damnati, ut ex more subscriberet, admoneretur; quàm vellem, inquit, nescire Literas! Vereor Ego quoque, ne non pauci inter nos Eruditi Viri tàm de Republ. quàm Ecclesijs optimè meriti, qui quidem ad Vitam Laboriosam, inopem multisque injuriis et Ludibriis opportunam quasi damnati videantur (cum Artifices quique et Opifices vitam agant quæstuosam ac jucundam) sortem suam pertæsi, vel cum Nerone, Longè tamen dispari sensu et causa dissimili dolentèr dicerent, quàm vellemus nescîsse Literas! Nisi quod adversus Deum nolint Ingrati, cui Dona sua referunt accepta, et à. quo mercedem amplam se tandem reportaturos esse nulli dubitant.
Si querelam Temporum
contexere liberet, ecquid potius se nobis offeret Lamentandum quam res eo rediisse, ut Insulsa Capita, Vappæ, Cerebrosi Homunciones, Concionales è Triviis homines multò sint apud Vulgum gratiosiores, quàm Viri verè Reverendi, singularibus Divini Spiritus donis Cumulatissimi. Romanum Oratorem Iurisprudentiæ Laudem elevantem, dixisse memini, si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, Triduo me Iurisconsultum esse profitebor. Ita quidem apud nos sunt, qui fastidiosè posthabita omni Academica Institutione, Triduo se fieri posse Concionatores Egregios, et (quasi per saltum) Theologiæ Doctores, suâ. quidem opinione, Reverendissimos, profiteri non erubescerint. Quod multo Labore, magnis Impensis, diuturna Experientia, præcibus Ἐκτενεστέραις haud se assecutos existimant qui reapse Theologorum Nomine digni sunt habendi. Consulatur, obsecro, Aurea illa (ne Gouldea dicam)
Anabaptistarum ac Fanaticorum proles ac propago,
inter quos, quot Homines, tot ferè Theologiæ, non Candidati, sed Professores reperiuntur; meque non injuria conqueri facilè deprehendetis. [41]
Neque profectò cum Eruditis apud nos Medicis multò præclarius actum est,
quàm cum Theologis; quorum quidem Professionem Laudatissimam invadunt, occupantque non Mulierculæ solum Medicastræ, sed et Mechanici quivis, et Opifices; eóque tandem est deventum, ut non Apollinis tantum sed Vulcani quoque filij medendi Nobilem Artem profiteantur. Quòd si Faber aliquis Ferrarius medicamentis suis Veterinariis Quartanæ Febri mederi sciat efficacissimè profectò verendum erit, ne non tàm Febris illa, quàm Faber ille Medicorum opprobrium in posterum esse Dicatur. At reprimam jam me, ne Spagyricis nostris ægrè faciam; qui quidem Πυροτεχνίται non è familia prodierunt Æculapidum, sed Vulcania proles sunt habendi. Mitto Medicos, qui suis ipsorum Ægritudinibus ac Incommodis mederi norunt. De Theologorum dura sorte nimiumque indigna conquerimur, qui quibusvis è fece Hominibus postponuntur, et debitis fraudati stipendiis, omnes ægestatis miserias experiuntur. Neque tamen diffitemur eos, vel ingratissimo populo nonnihil eo nomine debere, quod haud secùs atque Bias Philosophus, omnia bona sua secum facilè portare possint. Doleo tamen vehementèr Reipublicæ causâ, minoris indies fieri Viros Eruditos, atque inclarescere ventosos Plebeios, nihili Homines, et humani generis Quisquilias. Neque unquam magis periclitatur Religio, quàm inter Cerdones Reverendissimos. Illud certè dolentius est deplorandum, jacere velut intermortua, Literarum Studia et vilescere magis indies: quod quidem mali ominis esse Loco, Quis est qui non animadvertit?
Gratulamur tamen in his maximè conclamatis Temporibus Academiam (quæ totius Nov-Angliæ Lumen est) nondum extinctam
aut collapsam esse, sed per Dei gratiam hactenus conservatam, atque eo nomine maximè Lætamur. [42]
Accedit et illud Auctarium Gratulationibus nostris, quod jam tandem in summam Expectationem adducimur, fore propediem, ut magis magisque floreat Academia sub Præsidio Viri undequaque spectatissimi, quem ad istud muneris elegit Senatus Academicus. Seriùs omninò (Curatores Honoratissimi) quàm oportuit,
quámque Tempus Academiæ postulavit, sed aliquando tamen Vestris omnium Calculis et Suffragiis Præsidem, non è multis Virum habemus designatum: quod quidem nobis omnibus gratissimum esse profitemur.
Supervacaneum esse prorsùs existimo Vobis (Auditores) copiosiùs exponere consilium Abdications hujus, quam diu meditatus ac molitus sum: aut rationem reddere, quibus de causis Præsidis Munus, toties à Senatu Academico, non tàm oblatum, quàm obtrusum, adeò obstinatè (sicuti videri potest) operam dederim, ut à me repellerem. Etenim à me meæ rationes videntur postulare magis, ut Provinciæ Scholasticæ jam aliquandiu susceptæ administratæque Crimini velum excusationis obtenderem (nisi quod à me pridem factitatum fuerit) quàm ut Rectoratûs abdicati culpam deprecarer: quo nomine neminem mihi crimen ullum inventurum esse persuasissimum
habeo. Hebes enim sit, et ad apertissima cæcutiat oportet, qui non intelligit Negotiorum Academicorum molem esse graviorem, quam ut Ego par sim sustinendo. Nollem Ego (qui mihi meæ debilitatis consciussum) magna petere, quæque viribus hisce non conveniunt, affectare; neque tandem sepulchro meo incidi aut inscribi velim, Quœ si non tenuit magnis tamen excidit ausis. Sciolus sum (mihi credite, Auditores) neque vel modic[a] Artium cognitione ritè imbutus. Hæsi nimiùm usque adhuc in Cortice rerum, atque Superficie. Sæpiùsque succurrit ilia de Vulpecula et Ciconia notissima Fabula. Vitrum equidem aliquoties Ego Lambi, cum pultem ipsam nondum attigerim. Succurrit etiam scitum illud Diogenis Cynici, qui cum captus venderetur in Creta, Præconi roganti, [43] quid sciret, et quo Titulo earn commendaret Emptori, Dic, inquit, te vendere Hominem, qui Sciat imperare Liberis. Res equidem magni Negotij, Concilij atque Artis est, Liberalitèr, Religioséque instituere Adolescentes; Sceptrumque Scholasticum plus habet curæ ac Solicitudinis, quam quivis Inexpertus facilè intelligat. Neque Ego Is sum, qui quicquam in isthoc genere profiteri aut polliceri velim. Metiri se quenquam suo modulo ac pede certum est. Quum M. T. Cicero Lentulum generum suum exiguas staturæ Hominem praelongo gladio videret accinctum, Quis, inquit, alligavit generum meum huic gladio? Consimili ratione videntur D. Curatores, non tàm mihi Rectoratum tradidisse, quàm pusillum & Infirmum me Rectoratui alligâsse, quem me longè Imparem esse habet certum exploratumque: nisi dicere mavultis alligatum esse me huic muneri ut Rotæ Ixionae, non beneficij, sed supplicij gratiâ. Quòdsi Divinæ quadam benignitatis Indulgentiâ, vel ad omnia Munia factus ac fictus essem Academica: Ecquis tamen Animum Vegetum et ad ista munia habilem in Corpore Valetudinario ac Infirmo requirat? Quid? quod in alia Provinciâ sim occupatissimus, quæ digna sanè est, in quo nervos omnes Ætatis, Industriæque meæ contenderem, et, quicquid Virium sive Animi sive Corporis adhuc Superest, expromerem. Lippiat enim necesse est, et conspicuo nimis Glaucomate laboret, qui non persentiscet, Theologiæ studium, Animarumque Pastoralem curam totum Hominem, quantus quantus, qualis qualis fuerit, exposcere sibíque vendicare. Quinimo invitâ (quod aiunt) Minervâ, et Irato quasi Genio, Præsidis exequor officia; quodque invitus ac necessariò facio, neque diù neque diligentèr facere possum. Sin autem nullam aliam adferre Possum excusationem, ratio tamen occurrit satis Luculenta, quare Sim ineptissimus, cui traderetur hæc Provincia, quæ quidem Defensionis meæ Robur esse potest ac firmamentum. Etenim perfacile Benevolis quibusvis Auditoribus fidem faciam, [44] Neminem in hujusce muneris Administratione Calumniæ telis perinde fore propositum, atque ego sum futurus: siquæ præterita sunt, quasque partes in Motibus nuperis Academicis Ego secutus fuerim, in memoriam revocent: quod vel innuisse, ac verbulo significâsse sufficiat. Equidem in Academico Munere, si vel tantulum offensum à me, vel uspiam cespitatum, aut titubatum fuerit; neque omnia secunda atque felicia deinceps experirer; Quid aliud in his exulceratis temporibus expectandum erit, quam ut protinus audiam, Heus Tu! Alienæ Provinciæ Raptor ac Invasor meritas luis pœnas, qui Rectoratum Academicum quo jure quaque injuria sibimetipsi vendicaris. Hæc cum Ego non solùm suspicer, sed planè cernam: Quis, quæso, est, qui Consilium meum de Rectoratu abdicando non comprobabit? Marcum T. togatum illum Ducem et Imperatorem in Proconsulato suo Ciciliano, ne non sibi justo tempore sua cederetur Provincia, valdè solicitum esse legimus, quia Belli Parthici timor impendebat. Neque me minus solicitum esse confirmo, ne mihi Rectoratûs, quem hactenus invitus sustinui, tempus esset prorogatum. Neque mirum, si de provinciâ, quam nactus sum, invidiosa, difficilique decedere discupiam. Sunt enim apud nos qui Partho callent torquere Cydonia cornu spicula; quique venenatis gravidas sagittis pharetras habent, et Parthico ritu ac more, vel fuga simulata, vel tanquam aliud agentes, aut aliò respicientes, vulnus immedicabile nôrunt infligere: quorum arcum in me unum intentum esse facile deprehendo; Calumniatores intelligo, quorum morsum perinde atque aspidis ictum reformidare convenit. Neque sanè Basiliscus Obtutu, aut Draco Halitu, quàm Obtrectator Canino Dente et Lingua venenata citius et certius enecat. Quapropter nolim Ego hujus Invidiæ, sit licet iniquissima, subire tempestatem. Neque aliquem, non in me malè animatum, existimo velle diutius me, quasi nudatum, [45] vel exponere invidiæ, vel objicere Calumniæ, vel dedere Suspicioni, Malevolorum. Neque magis occurrere possum susurris ac suspicionibus iniquorum, aut retundere Calumniatorum impetus, aut eorum refutare Maledicta, qui animo in me alieno, et infenso fuerint, quam si quum primùm provinciam scholasticam reddidero, et à Gubernaculis Academiæ recessero. Memorat illa Romanæ togæ gloria, Marcus Cicero Fimbriam, Hominem audacissimum, cum curâsset in funere Caij Marii, ut Quintus Scævola vulneraretur, et postea Scævolam posse vivere comperisset, Diem ei dixisse, quod non totum telum corpore recepisset. Ego quoque probabile satis existimo, nonnullos esse ex hoc Maledico ac suspicioso genere hominum, qui ægrè laturi sunt me Rectoratum abjiciendo, non confirmâsse, sed ipso facto refutâsse suspiciones illorum et Maledicta, neque retinendo Provinciam Academicam, totum telum Calumniarum in me recepisse, quo Nomini meo Lethale Vulnus inflictumesset. Quamobrem ut suspiciones ex animis imperitorum eximam, ut Malevolorum calumniis obviam eam, ut Obtrectatoribus ægrè faciam, ut otio meo, Valetudini, atque existimationi prospiciam, ut animo meo morem geram, Reique Academicæ re quidem vera consulam: Quæso à Vobis (Auditores, Benevoli) ut quod facere institui bona cum gratia perficere liceat, ut ne publicæ causæ Desertor audiam, aut Quisquam è Vobis Abdicationem meam aliorsum atque Ego velim accipiat, aut sinistrè nimis interpretetur. Utcunque erit, malim equidem in eam potius partem peccare, quæ est cautior et tutior. Seriò rem ago (Auditores) neque à proposito meo quovis modo abduci possum. Quemadmodum M. Portius Cato infensus admodo Carthagini, etiam dum de alio consuleretur, pronunciâsse dicitur, Delendam esse Carthaginem: Ita quidem Ego quoties de quibuscunque rebus vel alienissimis [46] Sententiam essem rogatus, toties pronunciarem, Meum mihi Rectoratum abdicandum esse. Cajum Cæsarem perpetuam Dictaturam gerentem dixisse ferunt, Syllam nescîsse Literas, eóque Dictaturam deposuisse. Ego verò lubens æquo feram animo, siquis existimet me Literas nescire, aut nihil planè scire, adeóque negotiis Academicis non supparem tantum esse, sed etiam Imparem prorsus et Ineptum: Unicè securus, nil moror hâc in re quid dicunt, quid sentiunt Homines, dummodo nihi Dictaturam hanc Scholasticam bona cum veniâ deponere liceat.
Cum igitur ita res se habeat, immensas ago gratias Curatoribus Honoratissimis Reverendissimisque, qui tandem, non mei tantùm, sed etiam Academiæ miserti, Præsidem designârunt eximium D. Rogersium, quo profecto rem per mihi gratam fecerunt.
Vident etiam ac sentiunt Academici pro Modulo suo, hoc idem quod et Vos (Ornatissimi Curatores) unum esse Virum, in quo summa sunt Omnia. Ingenium Elegans, Eruditio et Doctrina Singularis, Pietas, Prudentia, Humanitas, Autoritas, rerum plurimarum Usus atque Experientia: Unumque hunc ab Omnibus ad illud Præsidis Officium deposci et expeti videmus. Hi vos, quoniam liberè pro se cuique loqui non licet, tacitè ac submissè rogant, ut se dignos existimetis, quorum Regimen ac Institutionem tali Viro commendetis. Comitialis hic Dies (quem Auspiciis, uti spes est, secundis celebrant Academici) non est Nefastus aliquis Dies, per quem tria verba silentur; sed in Faustorum ac Fastorum Dierum numero reponendus. Quapropter tria ilia Verba solennia bona cum venia Curatorum perillustrium) hodie pronuntio; Tibíque (Dignissime Rogersi) Romano, Prætorioque planè more (satis forte an pro Imperio) Do, Dico, Addico Rectoratum meum; quem Tu ex Iure Quiritium esse potes dicere: idque Ratum ac Gratum habetor. [47] Quod quidem facere me liberè profiteor (ne tu quid erres O Bone!) non tàm tui gratificandi causa (quem tamen unicè charum habeo) quàm ut excusso tandem Iugo, non minùs otio meo, quàm existimationi consultum eam. Nam quid dissimulem? Proximus sum Egomet mihi: Omnesque sibi malunt esse melius quam Alteri. Noli tamen existimare, monstri aliquid alere D. Curatores, et, quoniam nemini obtrudi potest ad te tandem iri: neque me meis unius commodis hac in re velificari, tui prorsùs negligentem. Video enim profectò (nisi parùm prospiciat Animus meus) te nullo quasi negotio (Σὺν Θεῷ) Rem Academicam summa cum Laude gesturum, quam Ego, tantum abest, ut præclarè satis et pro societatis hujus Dignitate administrate queam, ut nequidem Eam sine aliqua saltem labe, Maculaque vel uno Digitulo extremo attingere potuerim.
Agedum igitur, Phosphore Noster (quidni enim te ita appellem, qui Lucem, bono cum Deo, tenebris nostris allaturus es Adventu tuo) Phosphore, inquam, redde Diem Academicis tuis: Quid gaudia nostra moraris?
Quare moras nimium, ah nimium, Longas libet nectere? Quid, quæso, usque adeò cunctaris? Quasi Fabius alter esses Maximus; Unus ille Homo, qui Nobis cunctando restituet Rem. Liceat mihi, quasi pro jure meo Veterem Sodalem ex animo meum familiarius et audacius alloqui. Quousque tandem abutêre, Humanissime Rogersi, patientiâ nostra? Quamdiu nos etiam ista tua Cunctatio Suspensos ac Solicitos habebit? Quem ad finem sese exeret ista tua sive Modestia, sive Prudentia? Nihilne te pientissimi manes Harvardi? Nihil Almæ Matris Academiæ Complexus, Oscula, Lacrymæ? Nihil Academicorum Preces enixissimæ? Nihil Reipubl: atque Ecclesiarum Rationes? Nihil Consensus Bonorum omnium? Nihil Municipij (dicam? an Corporis) Academici Suffragia? Nihil horum (quos [48] Tu tui cupientissimo[s] es expertus) Curatorum, inquam, Ora Vultusque moverunt? Circumsederi te undique non sentis? Constrictum te jam horum omnium Authoritate, Benevolentia, Precibus, Obtestationibusque teneri non vides? Obluctari potes, Eluctari non potes. Frustra es omninò, si te de manibus nost[ris] elabi, si te de complexibus nostris abstrahi posse censeas. Quamobrem, Exoptatissime Vir, Senatu Academico poscente, Academicis Implorantibus, Temporibus Academiæ, Reique publicæ flagitantibus, De[o]que ipso (sicuti nobis videtur) volente ac vocante, noli surdam aurem obvertere, noli, quæso, tergiversari, noli diffugere munus Academicum; sed mitte ambages, aufer istas, cujusmodicunque fuerint, Excusationes, et accinge te quamprimum huic Open scholastico, teque totum dedas, obsecramus, Academiæ.
Gratia ab Officio, quod mora tardat, abest.
Quod si feceris, Academiam non modo salvam sed etiam Ornatam florentemque (favente Deo) fore confidimus. Neque quisquam dubitare potest, quid per Dei gratiam, præsentia tua perfecturus sis, qui vel ipso nomine ac Rumore Adventûs tui Scholasticorum Animos recrearis et erexeris.
Sin autem te præbeas inexorabilem, Ecquidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio; Ah! quid dixi nescire me? Non tam Iners Inopsque consilii sum. Scio enim quid agam, et quam insistam viam. Convertam nunc me ad Honoratissimum D. Denisonum, non Literatorum solùm Mæcenatem, sed etiam Literarum Humaniorum Antistitem. Ipsum hunc orabo, Huic supplicabo, Dolorem huic narrabo meum. Credo, Impetrabo, ut Academiæ Rationem habeat in hoc tempore, neque se (quantum Ego opinione auguror) difficilem aditu aut exoratu præbitura est Illius Humanitas.
Ad te igitur (Ornatissime Denisone) advenio, Spem, Salutem, Auxilium expetens,
meque tibi ad pedes supplex abjicio: Mecumque una totam (ecce tibi!) Coronam Academicorum ad [49] pedes tuos provolutorum habes supplicem. Nil nostri miserere? Pater es non designati tantum Præsidis, sed et Reipublicæ, sed et Ecclesiarum, sed et Academiæ Nutritius. Ad Parentem Loquimur, ad Patrem confugimus, non durum, non difficilem, non asperum, non Morosum, non Demeam aliquem, non Inexorabilem, sed placidum, sed affabilem, sed facilem, sed benignum; Comitatem non vulgarem, singularem humanitatem ipso vultu et aspectu præ se ferentem. Tu es Patronus, Tu Pater: si deseris Tu—sed præstat reticere quod sequitur, quia mali ominis verbum est. Corrigas igitur, obsecramus te, tergiversantem Filium, restitantem, quoad poteris, extimules, cessantem excites ac protrudas, eumque, si renitatur, vel obtorto collo pertrahas in Provinciam ei destinatam. Sin autem Patriam susque deque habeat Autoritatem, vel Militaribus Copiis, quas ad nutum arbitnumque tuum instructas habes, deductum tradas eum, velit nolit, in nostram potestatem. Neque vereare, ne Filium tuum, simul atque in nostra potestate fuerit, malè mulctemus, et durius excipiam[us]; aut tanti beneficii per te accepti nos immemores unquam præbeamus. Exere tandem (Amplissime Vir) obnixè petimus, Autoritatem Patris in Filium tuum, Benevolentiam et affectum Mæcenatis, Curatoris et Parentis Nutritii erga tuam ipsius juxta atque nostram Academiam.
Vos quoque (Curatores Vigilantissimi) cuniculos agite, adhibete machinas omnes,
expugnate animum Rogersii, nihil quicquam intent[at]um relinquite, si quid potestis (mandando, monendo, hortando, obtestando, pollicendo, minitando) facite, invenite, efficite, quî detur Nobis ille Præses Exoptatissimus: Et ut vestrum hoc beneficium trabali quasi clavo figatur, et multis incommodis Academia debilitata, tandem consiliis vestris, Præsidioque ac Opera talis ac tanti Viri recreetur. Vos enim, quæ vestra est Sapientia, facilè [50] videtis Academiæ Calamitatem à Republ. sejunctam esse non posse. Ruere illa non potest, ut hæc non eodem labefactata motu concidat. Vindicate, quoad ejus fieri potest, Eruditionem à Contemptu, quo non merito suo, sed seculi Vanitate, ac Vitio, Fanaticoque· malo Genio ac Ingenio premitur, et tantum non exsibilatur: semperque hæreat Vobis in memoria, quàm demississimè petimus, hoc vobis Athenæum non modò à Calamitate, sed etiam ab omni metu ac periculo Calamitatis esse defendendum.
Videte, quæso, ne, ut Majoribus Vestris (quorum vivat Immortalis memoria ac gloria)
pulcherrimum fuit Harvardinam Vobis Academiam florentem relinquere, sic Vobis turpissimum Sit, Illud quod accepistis, tueri et conservare non posse.
Sed Ego nimium mihi arrogare Videor, qui tales Viros de Officio suo conmoneam: neque quicquam addam amplius, ne vehemens hæc Obtestatio vel admonition justo liberior, vel Officii neglecti Exprobratio quædam esse Videatur.
Profectò vereor (Auditores) ne Loquacitate nimiâ patientissimas vestras aures obtunderim:
Neque me præterit Aurium sensum (quemadmodum scite Loquitur Author ad Herennium) esse fastidiosum. Occurrit tamen amplius aliquid Commemoratione (nisi me fallit Animus) haud indignum: Memorabilem scil: hunc annum Capitaneorum (quos vocant) fuisse feracissimum; qui quidem derepentè, sicut Olim è satis serpentis Dentibus armati homines exilierunt: Quorum quid habeat Ominis hæc prodigiosa planè procreatio per me liberum cuilibet esto judicium. Quicquid est, Optimum tamen ac Fortunatum Omen habere Mat[r]is Academiæ Fæcunditas haud immeritò videtur, quæ sex hoc Anno Filios est enixa, Vobisque de meliore nota commendat hodiè, Testimoniis vestris (si videtur) ac suffragiis exornandos. Non sterilescit Alma Mater, tametsi senescat; sed novo quotannis fœtu subolescit. Ecce Vobis Filij, quos hoc anno turbulento produxit ac edidit tali Matre non indignos. Cornelia Gracchorum Mater [51] cùm Campana Matrona ornamenta sua, quibus illud seculum nihil habebat pulchrius, ipsi ostenderit, traxit eam sermone, donec Liberi redirent è schola; tum et hæc, inquit, Ornamenta mea sunt, Liberos rectè educates indigitans. Corneliam, Lectissimam Fæminam, æmulatur Alma Mater Academia, quæ cum Paupercula sit, non congestas opes, non Attalicas Vestes, non pictas Stragulas, non argentea Vasa, non Toreumata, non Augustas Ædes, et magnificè structas, non Bibliothecas refertissimas ostentat; sed frugi filios, sed natos honestis disciplinis informatos, sed Liberos liberalitèr educatos ostendit: Quorum è numero Sex hodiè producit, Vobisque sistit ante oculos, non solùm spectandos, sed ornandos etiam Academica Laureâ, seu Bacca lauri coronandos, si mereantur: Eosque sibi non dehonestamento sed Ornamento fore confidit. Quos quidem ornare verbis, et laudare copiosiùs supervacaneum esset, cum Ipsi nare possint sine cortice, neque me Laudatore indigeant, Ipsi per se Laudes suas satis prædicabunt, et quas habeant Vires, in Palæstra Literaria mox palam demonstrabunt.
Quid verò jam superest (Auditores Optimi) quàm ut de Provincia mea decessurus Vobis omnibus omnia læta ac prospera comprecarer? Quod Ovidius de se memorat in Exilium profecturo, Id Ego de me quoque (qui superioribus Annis Vale Vobis dicto bis aut amplius, multa tamen pro Concione locutus sum hodiè) Sæpè Vale dicto rursus sum multa locutus.
Verumenimverò hoc inter me & illum interest, quod Ille amore Conjugis, Natæ, Patriæque retentus erat; à, quibus ægerrimè divelli potuit: Ego verò duræ necessitatis vinculis constrictus in eâdem Provincia usque et usque detineor, cui seriò Valedixerim. Hodiè verò me tandem Præsidis atque Oratoris munere in Comitiis defunctum, Vobisque ultimum Vale dicturum esse persuas[is]simum habeo. Memorat Suetonius Octavium Cæsarem, supremo vitæ suæ die, amicos percunctatum, Ecquid iis videretur mimum Vitæ commodè transegisse, adjecis-[52]se et illam Clausulam Δότε κρότον καὶ πάντες ὑμεῖς μετὰ χαρᾶς κτυπήσατε. Nolo tamen Ego quasi de re benè gesta tantillum gloriari, neque dicere libet (ne arrogantius et insolentius dictum videatur) Valete et plaudite. Parùm nunc solicitus sum (quid enim mea adeò refert) Plausune et Faustis Acclamationibus, an Risu et Sibilis exceptus fuero, dummodò tandem ab his Laqueis et Vinculis, quibus ab aliquot Annis irretitus et constrictus planè fuerim, me possim in posterum expedire? Quodsi quis Invictus Hercules miserum me, tanquam Prometheum alterum huic Caucaso religatum ac revinctum, (Ubi quidem assiduè jecur meum tot Aquilarum rostris tunditur & absumitur) liberare dignatus fuerit: Næ Ego me mihi satis plausurum autumo; deque provincia, non Ornata quidem, sed dedita, sed reddita, sed abdicata, non solum Ovaturum me, sed etiam magnificè triumphaturum esse confido. Dixi.